- AQUAE Mortuae
- AQUAE Mortuaeoppid. Galliae Nathonensis operâ C. Marii 100. mill. pass. Rhodani ostiis deductae. Hae etiam Fossae Marianae vocabantur. Nunc vero, ob aquas silentes, Aigues mortes. Hîc Pharus est, et sedes salarii tributi. 7. leuc. ab Arelate in Occasum, 5. a Montepessulano in Ortum, iuxta Rhodani ostia, prope mare. Valesio hic locus erat positus, inter stagnum Laternam vel paludem Tautum et os Hispaniense Rhodani ad mare, et ob id quis stagnatibus ac residibus, et veluti mortuis abundabat. Usique sunt olim plurimum Franci hôc portu, unde apud Guil. Nangiacensem Rex Franciae Ludovicus, A. C. 1269. Lugdunum, Viennam et Belliquadrum pertransiens, ad optatum portum Aquarum mortuarum pervenisse, et intrâsse mare, ut Tunetum peteret, dicitur. Nunc urbs alluitur quidem stagnô usque ad muros accedente, cui nomen suum debet; sed a mari 2. mill. pass. circiter seu semileucam abest, adeoque portu caret, qui arenis a Rhodano invectis obstructus esse dicitur. Male autem Fossa Mariana Iohanm Olivarto vocatur, cum ista, Melâ l. 2. c. 5. Pliniô l. 3. c. 4. Aethicô testibus trans Rhodanum fuerit in provicia Viennensi, Aquae Mortuae vero citra ostia Rhodani in provincia Narbonensi primaseu Septimania; vide Hadr. Valse. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.